The following is a transcription of the original Latin account, entitled Juvenis balans, in which the Dutch surgeon Nicolaes Tulp describes a youth who grew up among wild sheep in Ireland and who had certain sheep-like characteristics (from Tulp, Observationes medicae, 2nd ed., 1672, Liber IV, Ch. X, pp. 296-298):

“Allatus Amstelredamum, omniumque oculis expositus, fuit Adolescens sedecim annorum, qui in Hibemia, a parentibus forte devius, inter oves sylvestres, ab incunabulis altus, induerat quasi naturam ovillam. Corpore pernici, perpete pede, vultu truci, carne dura, cute exusta, artubus strictis, fronte ut obtusa, ac depressa, sic occipitio convexo, ac tuberoso, rudis, temerarius, imperterritus, & exors omnis humantatis. Caetera sanus, & optime valens, destitutus voce humana, balabat instar ovis, & aversatus cibum potumque nobis usitatum, manducabat solum gramen, ac fœnum, & quidem eo delectu, quo curiosissimae oves. Obvolvendo identidem unumquodque, & aestimando singula minutatim, seligebat, gustabatque tandem modo haec, modo illa, prout naribus ac palato judicarentur gratiora, ac magis convenientia. Vixerat autem in montibus asperis, ac locis feris, ipsus non minus ferox, ac indomitus, delectatus speluncis, aviis, ac inaccessis salebris. Assuetus jam sub dio vivere, Hiememque, atque aestatem juxta pati, effugiens longissime venatorum insidias, in quorum tamen casses tandem incidit. Quantumvis cursum dirigeret, per saxa inaequalia, ac praecipitia praerupta, seque intrepide conjiceret in spinosa virgulta, atque acutos murices. Quibus intricatus, redactus fuit in venatoris potestatem. Рrae se ferens, magis ferae, quam hominis speciem. Quod sylvestre ingenium, etiamnum coercitus, atque inter homines degens non nisi invitus, ac longo post tempore exuit. Guttur erat ipsi amplum, ac latum, lingua palato quasi adnexa. Praecordia, ob pronum incessum sursum retracta & in naturali ventriculi, jocinoris, ac lienis loco, tam exigua distentio; ut sectio anatomica fortassis multa illic invenisset, a communi positu, ac figura haud parum discrepantia. Potissimum circa interiora gutturis penetralia, ad exprimendum balatum, ovibus natura, ipsi vero sola consuetudine familiarem.”