In his account of Ireland (Topographia Hibernica, 1188, ยง II, xxi), the Welsh chronicler Geraldus de Barri, known as Gerald of Wales (c. 1146 โ€“ c. 1223), relates the following story about a human-cow hybrid that, he claims, not only reached maturity, but even dined on a regular basis with Norman lords at Wicklow Castle (see also Expugnatio Hiberniae for the year 1176):

โ€œDe semibove viro semiviro que bove. In partibus de Wikingelo, tempore quo Mauricius Giraldi filius terram illam et castrum obtinuerat, visus fuit homo prodigiosus, si tamen eum hominem dici fas est. Habebat enim totum corpus humanum praeter extremitates, quae bovinae fuerant. A juncturis namque quibus et manus a brachiis, et pedes a tibiis porriguntur, ungulas bovis expressas praeferebat. Caput ei sine crine totum; tam in occipite, quam anteriori parte, calvitio deforme; raras tantum lanugines per loca pro capillis habens. Oculi grossi; tam rotunditate quam colore bovini. Facies oretenus subinde plana; pro naso, praeter duo narium foramina, nullam eminentiam habens. Verba ei nulla. Mugitum enim tantum pro sermone reddebat. Curiam hic Mauricii diu frequentabat; quotidie ad prandiam veniens, et quod ei dabatur ad vescendum, intra fissuras ungularum, quas pro manibus gestabat, stringens, ori apponebat. Illusis vero saepissime Hiberniensibus terrea illius a juventute castri, quod tales in vaccis genuissent, ex suorum malitia et invidia quam non meruerat occulta nece demum interiit. Parum enim ante adventum Anglorum in insulam, ex coitu viri cum vacca, quo vitio praecipue gens ista laborat, in montanis de Glindalachan vitulum virilem bos edidit. Ut credere valeas semibovemque virum semivirumque bovem iterum fuisse progenitum. Et cum fere per annum inter alios vitulos matrem lactando sequeretur, tandem quia plus hominis habebat quam pecoris, ad humanos convictus transferebatur.โ€


Most shared on Macroevolution.net:



Human Origins: Are we hybrids?

On the Origins of New Forms of Life

Mammalian Hybrids

Cat-rabbit Hybrids: Fact or fiction?

Famous Biologists

Dog-cow Hybrids

Prothero: A Rebuttal

Branches of Biology

Dog-fox Hybrids