The following is the original Latin of the excerpt from Liceti (1634, pp. 184-186) translated in the text.

“Romae puella innupta filium semicanem peperit qui ab umbilico sursum versus humanam, inde vero deorsum canis exquisitam haberet effigiam: id monstrum memorant Volaterranus, Cardanus Paraeus et alii plures.

“Scriptum Volaterranus in Commentariis Urbanis reliquit, sub Pio hujus nominis lll. Pont. Maximo, in Hetruria puellam quamdam, quod cum cane adamato stupri consuetudinem habuisset, gravidam esse factam ac semicanem faetum edidisse, hoc est pedibus manibus ac auribus caninis, cetera vero hominem; remque expiationis gratia ad Pontificem fuisse delatam, Memoriae proditum est, relatu Magii suís in Miscellaneis, Avenione, anno salutis humanae MDXLIII, ex simili concubitu editum esse monstrum, humano quidem capite praeditum, sed auriculis, collo, brachiis, manibus veretro, partibusque aliis quibusdam caninis; puerperam vero fassam esse se a cane initam; ideoque mox prid. Calend. Aug. jussu Francisci Gallorum Regis una cum cane amasio vindicibus flammis facinus expiasse.”